SEARCH
0-9 A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z
Prev | Current Page 221 | Next

Roosevelt, Theodore, 1858-1919

"African and European Addresses"


Tardius quidem ad Britannos fama nominis inclaruit, imprimis tum quum
certamine inter Hispanos atque suos orto alae Equitum praefectus rei
militaris sese peritissimum ostentabat. Huic autem, omnia scire
ardenti, nulla pars humanitatis supervacua aut negligenda videbatur.
Manifesto quippe declaravit, ut cum poeta loquar:
"Non sibi sed toti genitum se credere mundo,"
atque exinde annales non tantum patriae suae sed totius terrarum orbis
exemplo virtutis implere.
Quippe bis Hercule! in locum amplissimum Praesulis Reipublicae suae
electus egregio illo in statu ita se gerebat ut laudes et nomen magni
illius antecessoris, Abraham Lincoln, vel aequipararet--quorum alter
servitudinem, alter corruptionem vicit. Unde et spem licet concipere
ut viro bis summum civitatis honorem adepto accedat et denuo idem ille
honor terna vice, numero auspicatissimo, numerandus.
Fortem hospitis nostri animum et tenacem propositi novimus; felicitati
et otio non modo suorum sed etiam gentium exterarum consuluit:
bellator ipse atque idem pacis omnibus terrae gentibus firmandae
auctor indefessus, sicut et exemplum illustre praebuit nuper foedere
icto post bellum inter Iapones et Scytharum populos gestuni. Neque
idem pacem veram esse iudicavit, nisi quae iustitiae et ipsa
inniteretur; quippe civitates laude dignas negavit quibus nee in se
ipsis constaret fides et animi magnitudo.


Pages:
209 210 211 212 213 214 215 216 217 218 219 220 221 222 223 224 225 226 227 228 229 230 231 232 233